- SARACENA
- SARACENAArabiae Petraeae regio, Ptolem. populi Saraccni, secundum alios in Arabia Felici. Qui ad Saram referunt, nugas agunt, sed nec a loco Saracâ fuisse nominatos Stephano concesserim, cuius verba sunt: Σάρακα χώρα Α᾿ραβίας, μετα τοὺς Ναβαταίους, οἱ οἰκοῦντες Σαρακτηόι. Neque enim fuit Saraca prope Nabataeos, sed in Sabaeis, locô a Nabataeis remotissimô. Vide Ptolem. l. 6. c. 7. Verum est, hodieque in Arabia extare vicum Sawarakiam inter Meccham et Medinam, vel ut alii volunt, in via, quâ itur Mecchâ Hierosolymas. Sed vicus ille obscurior est, quam ut genti nomen fecerit. Neque ab eo Saraceni, sed Sawarakieni dicerentur. Hoc potissimum, quod Saracenos ipsi se numquam appellant, sed a vicinis populis per contemptum sic vocantur. Melius itaque a latrocimis sic dici putat Bochartus ὁ μέγας; l. 4. Phaleg. c. 2. nam Arabice saraka, est latrocinari; sunt enim genus hominum plane ληςτρικὸν. Nic. Lloyd. Vide Saraceni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.